Todas as partes da celebração comentadas em detalhe. Preces para dar graças e para pedir a luz divina. Exemplos de vida cristã. Pérolas da sabedoria do Rei Salomão. Artigos e comentários atuais. Calcula as festas e datas móveis para qualquer dia e ano. Definição de termos usados no site.
A Missa diária para seu conforto espiritual.
GLOSSÁRIO
Credo
Deus
Profissão de fé
 
 
ORATIO UNIVERSALIS
 
 
São Tomás de Aquino

Credo Domine! Sed credam firmius. Spero Domine! Sed sperem securius. Amo Domine! Sed amen ardentius. Doleo Domine! Sed doleam vehementius.

Adoro te, ut primum principium: desidero, ut finem ultimum: laudo, ut benefactorem perpetuum: invoco, ut defensorem propitium.
Tua me sapientia dirige: justitia contine: clementia solare: potencia protege.

Offero tibi Deus cogitanda, ut sint ad te: dicenda, ut sint de te: facienda, ut sint secundum te: ferenda, ut sint propter te.
Volo, quod vis: volo quia vis: volo, quomodo vis: volo quandiu vis.

Oro Domine! Intellectum illumines: volumtatem inflames: corpus emundes: animam sanctifices.

A superbia non inficiar: adulatione non afficiar: a mundo non decipiar: a satana non circunveniar.

Gratiam præsta memoriam purganti, linguam frenandi oculos cohibendi sensus cœrcendi.

Defleam præteritas iniquitates: repellam futuras tentationes: corrigam vitiosas propensiones: excolam idoneas virtutes.

Tribue mihi bone Deus amorem tui: odium mei: zelum proximi: contemptum mundi.

Studeam superioribus obdire: inferioribus subvenire: amicis consulere: inimicis parcere.

Meminerim, o Jesu, mandati tui et exempli, inimicos diligendo, injurias sufferendo, persequentibus benefaciendo, pro calumniatoribus orando.

Vincam voluptatem austeritate: avaritiam largitate: iracudiam lenitate: tepiditatem peitate.

Redde me prudentem in consiliis: constantem in periculis: patientem in adversis : humilem in prosperis.

Fac Domine, ut sim in oratione attentus: in epulis sobrius: in munere sedulus in proposito firmus.

Sanctimoniam assequar sincera peccatorum confessione, fervida corporis Christi communione, continua mentis recollectione, pura cordis intentione.

Discam a te, Deus, quam tenue, quod terrenum: quam grande, quod divinum: quam breve, quod temporaneum: quam durabile, quod æternum.

Amen.
 
 
webmaster@santamissa.com.br - direitos - responsabilidades